- CALLIONYMUS
- CALLIONYMUSpiscis est, cuius felle Medici utuntur ad extergendas albugines, quique interdiu in terram exire legitur, ad somons capiendos, ἡμεροκοίτης propterea dictus Oppiano Halieutic. l. 2. Unde Franciscus Vallesius, magni acuminis olim Philosophue in Hispania, eum, cum suô more in terram egrederetur, Tobiae terrotem incussisse, ac si voraturus accederet, adeoque non alium Tobiae c. 6. v. 2. piscem, quam Callionymum intelligendum esse contendit. Cui favet, quod ex Gesneri sententia Callionymus est Arabum Sabot, piscis genus, quem Damir scribit frequentem esse in Tigri flumine, et Abenbitar, in Euphrate, ac ex eius felle fieri collyrium. Sed marinus piscis Callionymus est, non fluviatilis; vix pedalis magnitudinis, pisciculisque vesci solitus, quos apophysi quadam ex ore demissâ in ranae modum venatur. at ille de quo Aucot libri Tobiae, in Tigri fuit repertus, prope Ninum quingentis minimum a mari milliaribus, Idem fuit Anthropophagus, magnae molis, nec minoris audaciae, ut qui Tobiam aggredi non timuerit. Sed nec, quod supponit Vallesius, piscis ille in terra fuit, verum emersisse ex mediis aquis dicitur, ut in Tobiam irrueret, dum in flumine lavabat perdes. Quod sequentia palam docent, cum iuvenem eum in terram attraxisse ait scripti illins Auctor. Praeterea ut concedatur, edulem esse callionymum, quod nonnulli asserunt, οἱ δὲ πλείους ἀντιλέγουσιν αὐτοῖς, plerique illis contradicunt, auctote Aelianô l. 13. c. 4. non tamen pro viatico duobus viris suffecerit caro tantuli piscis, a Tigri fluv. Ragas usque, quae distabant itinere minimum decem dierum, ut alia omittam. Idem vero et οὐρανοσκόπος appellatur aliter, quia, cum oculos habeat in superna parte capitis, caelum etiam invitus intuetur: Atque hoc pulchrum illud nomen est, unde vocatur καλλιώνυμος. Bochart. Hierozoici parte posteriore l. 5. c. 14. p. 749. ubi de Pisce Tobiae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.